et dixit Dominus ad me si steterit Moses et Samuhel coram
me non est anima mea ad populum istum eice illos a facie mea et
egrediantur
quod si dixerint ad te quo egrediemur dices ad eos haec
dicit Dominus qui ad mortem ad mortem et qui ad gladium ad
gladium et qui ad famem ad famem et qui ad captivitatem ad
captivitatem
et visitabo super eos quattuor species dicit Dominus
gladium ad occisionem et canes ad lacerandum et volatilia caeli
et bestias terrae ad devorandum et dissipandum
et dabo eos in fervorem universis regnis terrae propter
Manassem filium Ezechiae regis Iuda super omnibus quae fecit in
Hierusalem
quis enim miserebitur tui Hierusalem aut quis
contristabitur pro te aut quis ibit ad rogandum pro pace tua
tu reliquisti me dicit Dominus retrorsum abisti et extendam
manum meam super te et interficiam te laboravi rogans
et dispergam eos ventilabro in portis terrae interfeci et
perdidi populum meum et tamen a viis suis non sunt reversi
multiplicatae sunt mihi viduae eius super harenam maris
induxi eis super matrem adulescentis vastatorem meridie misi
super civitates repente terrorem
infirmata est quae peperit septem defecit anima eius
occidit ei sol cum adhuc esset dies confusa est et erubuit et
residuos eius in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum ait
Dominus
vae mihi mater mea quare genuisti me virum rixae virum
discordiae in universa terra non feneravi nec feneravit mihi
quisquam omnes maledicunt mihi
dicit Dominus si non reliquiae tuae in bonum si non
occurri tibi in tempore adflictionis et in tempore
tribulationis adversum inimicum
numquid foederabitur ferrum ferro ab aquilone et aes
divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis
in omnibus peccatis tuis et in omnibus terminis tuis
et adducam inimicos tuos de terra qua nescis quia ignis
succensus est in furore meo super vos ardebit
tu scis Domine recordare mei et visita me et tuere me ab
his qui persequuntur me noli in patientia tua suscipere me
scito quoniam sustinui pro te obprobrium
inventi sunt sermones tui et comedi eos et factum est mihi
verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei quoniam
invocatum est nomen tuum super me Domine Deus exercituum
non sedi in concilio ludentium et gloriatus sum a facie
manus tuae solus sedebam quoniam comminatione replesti me
quare factus est dolor meus perpetuus et plaga mea
desperabilis rennuit curari facta est mihi quasi mendacium
aquarum infidelium
propter hoc haec dicit Dominus si converteris convertam te
et ante faciem meam stabis et si separaveris pretiosum a vili
quasi os meum eris convertentur ipsi ad te et tu non
converteris ad eos
et dabo te populo huic in murum aereum fortem et bellabunt
adversum te et non praevalebunt quia ego tecum sum ut salvem te
et eruam dicit Dominus
et liberabo te de manu pessimorum et redimam te de manu
fortium